- ALBERTUS cogn. Magnus
- ALBERTUS cognomine Magnusfil. Ottonis Ducis Brunsuicensis, frater Iohannis Luneburgicae familiae conditoris, hanc continuavit. In bello Ortocari Bohemiae Regis adversus Henricum M. Misniae, a quo captus est, Sophiae Brabantinae adstitit: Lubecenses quoque contra Iohannem Comitem Holsatiae defendit. Eô, praeter alios, geniti, Henricus cognomine Mirabilis, lineam Grubenhagiam et Albertus cognomine Pinguis, Brunsuicensem orsi sunt. Pater hic fuit Magni cognomine Pii, Ottonis cognomine Largi, et Ernesti Goetingensis. Magnoô, inter alios, natus Albertus Archiepiscopus Bremensis, quod Hermaphroditus esset, a Decano contumeliose accusatus est, vide Spenerum Sylloge Geneal. Hist.Ex Familia Wandalica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.